monumenta.ch > Plinius > sectio 107

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 12, 107
{XLIX} Dicessimus a terris oceanum spectantibus ad convexas in nostra maria. ergo Aethiopiae subiecta Africa hammoniaci lacrima stillat in harenis suis; inde nomen etiam Hammonis oraculo, iuxta quod gignitur arbore quam metopon appellant, resinae modo aut cummium. genera eius duo: thrauston masculi turis similitudine, quod maxime probatur, alterum harenis velut nascendo adprehensis; igitur quam minimis glaebis probatur et quam purissimis. pretium optimo in libras asses XXXX.